monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 18, IV <<<     >>> VI

Caput V

1 His temporibus rex Argiuorum Apis navibus transvectus in Aegyptum, cum ibi mortuus fuisset, factus est Serapis omnium maximus Aegyptiorum deus. Nominis autem huius, cur non Apis etiam post mortem, sed Serapis appellatus sit, facillimam rationem Varro reddidit. Quia enim arca, in qua mortuus ponitur, quod omnes iam sarcophagum vocant, σορός dicitur Graece, et ibi eum venerari sepultum coeperant, priusquam templum eius esset extructum: velut soros et Apis Sorapis primo, deinde una littera, ut fieri adsolet, commutata Serapis dictus est.
2 Et constitutum est etiam de illo, ut, quisquis eum hominem fuisse dixisset, capitalem penderet poenam. Et quoniam fere in omnibus templis, ubi colebantur Isis et Serapis, erat etiam simulacrum, quod digito labiis inpresso admonere videretur, ut silentium fieret: hoc significare idem Varro existimat, ut homines eos fuisse taceretur.
3 Ille autem bos, quem mirabili vanitate decepta Aegyptus in eius honorem deliciis afluentibus alebat, quoniam eum sine sarcophago vivum venerabantur, Apis, non Serapis vocabatur. Quo bove mortuo quoniam quaerebatur et reperiebatur vitulus coloris eiusdem, hoc est albis quibusdam maculis similiter insignitus, mirum quiddam et divinitus sibi procuratum esse credebant.
4 Non enim magnum erat daemonibus ad eos decipiendos phantasiam talis tauri, quam sola cerneret, ostentare vaccae concipienti atque praegnanti, unde libido matris adtraheret, quod in eius fetu iam corporaliter appareret; sicut Iacob de virgis variatis, ut oves et caprae variae nascerentur, effecit.
5 Quod enim homines coloribus et corporibus veris, hoc daemones figuris fictis facillime possunt animalibus concipientibus exhibere.